NONNUS Panopolita

NONNUS Panopolita
NONNUS Panopolita
poeta egregius, Theodosii temporibus
floruit, cuius Paraphrasin, et Dionysiaca habemus. Agathiâ esse antiquiorem, certum est, cum hic eius meminerit, vixit vero Agathias sub Iustiniano. Chrysostomô esse iuniorem, inde colligit Voss. de Poet. Graec. p. 79. quod usque adeo vestigiis eius in Ioanne interpretando insistere amet. Praeterea id dictio indicat Sophistica, qualis saeculô quintô fuit ac deinceps: uti ex Heliodoro, Synesio, et aliis liquet. Ac similes ex poetis Quinctus, Tryphiodorus, alii. Suidas, Νπ´μμπς Πανοπολίτης ἐξ Αἰγύπτου λογιώτατος, ὁ καὶ τὸν παρθένον Θεολό???ειον παραφράσας δἐ ἐπῶν.
——— Εἰς Νόννον ἄδηλον,
Νόννος ἐγὼ. Πανὸς μὲν ἐμὴ πόλις, εν Φαρίῃ δὲ
Ἔγχεϊ φοινήεεντι γονὰς ἤμησα Γιγάντων.
Nic. Lloydius. Natione Aegyptius, patriâ Panopolitanus fuit, vixitque in Graecia circa A. C. 500. Petraeo. De nomine eius coniecturam Erasmi, vide supra in voce Nonna. Eius in Iohannem Euangel. Paraphrasis prodiit Graece et Latine, cum Notis Petri Nansii, in 8t. Lugduni Batavorum A. C. 1589. Graece er Latine cum Notis Sylburgii, in 8t. ex Typogr. Comeliniana, A. C. 1596. in octav. Graece et Latine cum Notis, Parisiis A. C. 1623. in octav. Graece et latine, cum Heinsii Exercitationibus, Lugduni Bat. A. C. 1627. Paraphrasis erudita, Neandro: Genii mirabilis Poeta, Dempstero: Aegyptius eloquentissimus, Possevino.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Nonnus — For other people named Nonnus, see Nonnus (disambiguation) Nonnus of Panopolis (Greek Νόννος), was a Greek epic poet. He was a native of Panopolis (Akhmim) in the Egyptian Thebaid, and probably lived at the end of the 4th or early 5th century. He …   Wikipedia

  • PENELOPE — Icarii filia. Ulyssis uxor, inexpugnabilis castitatis mulier, ac pudicitiae exemplar, quae absente totos viginti annos maritô, nullis autparentum precibus, aut procorum pollicitationibus adduci potuit, ut fidem, quam viro discedenti dederat,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”